Toto jsou pouze archivní stránky.   Jejich platnost skončila 1.5.2010. Aktuální stránky jsou zde.

UNIVERZITA KARLOVA V PRAZE
 | DOMŮ | FAKULTA | STUDIUM | ÚŘEDNÍ DESKA | KONTAKT |
LÉKAŘSKÁ FAKULTA V PLZNI
Fakulta  - Sponse bakalářská

SPONSE BAKALÁŘSKÁ
Lékařské fakulty

Scholares clarissimi. Examinibus, quae ad eorum, qui baccalarii nomen ac honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit universitas, cuius membris hac dignitate adepta adnumerandi estis, et nos vos fore speramus.

Spondebitis igitur: (všichni povstanou)

PRIMUM, vos huius Universitatis, in qua baccalarii gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;

DEIN, honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;

POSTREMO, prudentiam eruditionemque vestram, a facultate praeceptam, facultatis universitatisque iussa sequentes humani generis usui tantum atque hominum bono adhibituros.
HAEC VOS EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI?

(absolventi jednotlivě přísahají na žezlo)
SPONDEO AC POLLICEOR

Promotor :

ITAQUE IAM NIHIL IMPEDIT, QUOMINUS HONORES, QUOS OBTINERE CUPITIS, VOBIS IMPERTIAMUS.

ERGO EGO PROMOTOR RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI BACCALARIOS CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE BACCALARII IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGILLO FIRMATA VOBIS IN MANUS TRADO.

 

 

Toto jsou pouze archivní stránky.   Jejich platnost skončila 1.5.2010. Aktuální stránky jsou zde.